Latin
8.15 to 8.36
Augustine, De Trinitate 8.15-36
Unproofread scanNot analysed yet
An vero diligimus, non quod omnis trinitas, scd quod Trinitas, Deus? Hoc ergo diligimus in Trinitate, quod Deus cst: sed Deum nullum alium vidimus, aut novimus, quia unus est Deus, ille solus quem nondum vidiinus, et credendo diligimus. Sul ex qua rerum notarum similitudine vel comparatione credamus, quo etiam nondum notum Deum diligamus, hoc quæritur. CAPUT VI. —9. Quomodo nondurn justus justum cognoscat quem diligit. Redi ergo mecum, et consideremus cur diligamus Apostolum. Numquidnam propter humanam speciem, quam notissimaiu habemus, co quod credimus eum hominem fuisse? Non utique: alioquin nunc non est quem diligamus, quandoquidem homo ille jam non cst; anima enim cjus a corpore stparata est. Sed id quod in illo amamus, etiam nunc vivere credimus: amatnus euim animum justum. Ex qua ergo gencrali aut speciali rrgula, nisi quia scimus et quid sit animus, et quid sit justus? Et an:nus quidem quid sit, non incongrue nos dicimus idco nosse, quia et nos habemus animum. Neque enim unquam oculis vidimus, et ex similitudine visorum plurium notionem generalem specialemve percepimus; sed potius, ut dixi, qnia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur, seque ipsum esse sentit; qnam id quo eliam cætera sentiuntur, id est, ipse animus? Nam et motus corporum, quibus præ. . ter nos alios vivere sentimus, ex nostra similitudine agnoscimus: quia ct nos ita movemus corpus vivendo, sicut illa corpora moveri advertimus. Neqnc cnim cum corpus vivum movetur, aperitur ulla via eculis nostris ad videndum animum, rcm quæ oculis videri non pons,: sed illi muli aliquid inesse sentimus quale nohis inest ad movendum similiter molcm nostram, quoJ cst vita ei anima. Neque quasi humanæ prudentiæ rationisque propriuln est. Et bestiæ quippe sentiunt vivere non tantum se ipsas, sed etiam se invicem atque alterutrum, et noa ipsos.