Latin
8.18 to 8.27
Augustine, De Trinitate 8.18-27
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero si in labore officioso et pio adhibuisset ille sapiens ministros collaborantes secum in opere bono, nec tamen eadem voluntate Deo servientes, sed ad carnalium cupiditatum suarum mercedem pervenire cupientes, vel incommoda carnalia devitantes; adhibuisset etiam jumenta, si hoc exigeret illius operis implendi procuratio, quae utique jumenta irrationalia essent animantia, nec ideo moverent membra sub sarcinis, quod aliquid de illo bono opere cogitarent, sed naturali appetitu suæ voluptatis ct devitatione molestiæ; postremo adhibuisset etiam ipsa corpora I omni sensu carentia, quæ illi operi essent necessaria, frumentum scilicet, et vinum, et oleum, vestem, nummum, codicem, et si qua hujusmodi; in his cerle omnibus in illo opere versantibus corporibus, sive animatis sive inanimatis, quaecumque moverentur, attererentur, repararentur, exterminarentur, reformarentur, alio atque alio mbdo locis et temporibus affecta mutarentur: num alia esset istorum omnium visibilium et mutabilium factorum causa, nisi illa invisibilis et incommutabilis vcluntas Dei per animam justam, sicut sedem Sapientiæ, cunctis utens, et malis' et irrationalibus animis, ct postremo corporibas, sivc quæ illis inspirarentur et animarentur, sive omni sensu carentibus, cum primitus uteretur ipsa bona anima ct sancta, quam sibi ad pium et religiosnm obsequium subdidisset? CAPUT IV. —9. Deus omnibus creatnris utitur ut uult, el visibilia facit ad se ipsum demonstrandum. Quod ergo de nrm sapiente, quamvis adhuc mortale carpus gestante, quamvis ex parte vidente, posuimus exempli gratia; hoc de aliqua domo, ubi aliquorum talium societas est, hoc de civitate vel etiam de orbe terrarum licet cogitare, si penes sapientes sancteque ac perfecte Deo subditos sit principatus, et regimen rerum humanarum. Sed hoc quia nondum est' (oportet enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter exerceri, et per vires mansuetudinis et patientiæ in flagellis erudiri), illam ipsam supernam atque coelestem, unde peregrinamur, patriam cogitemus.