# De Trinitate 8.37-2-52

Augustine, De Trinitate, 8.37 to 8.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.37-2

Itaque cum in ea quærimus trinitatem, in tota quærimus, non separantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione æternorum, ut tertium aliquid jain quaeramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita trinitatem reperiri opus est, ut si desit actio temporalium, cui operi necessarium sit adjutorium, propter quod ad hæc inferiora administranda derivetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente trinitas inveniatur: et facta jam ista distributione, in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum, non solum trinitas, sed ctiam imago Dei; in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen iinago Dei possit inveniri. CAPUT V. — 5. Opinio fingens imaginem Trinitatis in conjugio masculi et feminæ ac eorum prole. s Proinde non milii videntur probabilem afferre sententiam, qui sic arbitrantur trinitatem imaginis Dei in tribus personis, quod attinet ad humanam naturam, posse reperiri, ut in conjugio masculi et feminae atque in eorum prole compleatur: quod quasi vir ipse Patris personam intimet; Filii vero, quod do illo ita processit ut nasceretur; atque ita tertiam1 personam vclut Spiritus dicunt esse mulierem, quas ita de viro processit, ut non ipsa esset filius aut lilia (Gen. n, 22), quamvis ea concipiente proles nasceretur. Dixit enim Dominus de Spiritu Sancto, quod a Patre procedat (Joan. xv, 26), et tamen Filius non est. In hujus igitur opinionis errore, hoc solum probabiliter affertur, quod in origine factæ feminæ, secundum sanctae Scripturae fidem satis ostenditur, non omne quod de aliqua persona ita existit, ut personam alteram faciat, filium posse dici; quandoquidem de viri persona exstitit persona mulieris, nec tamen ejus filia dicta est. Catera sane ita sunt absurda, imo vero ita falsa, ut facillime redarguantur. Omitto enim quale sit, Spiritum sanctuln matrem Filii Dei putare et conjugem Patris: fortassis quippe respondeatur hæc in carnalibus habere offensionem, dum corporci conceptus partusque cogilantur.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
