# De Trinitate 8.44-63

Augustine, De Trinitate, 8.44 to 8.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.44

v, 8); insinuat nobis quodam modo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum bominis lapsum a luce in noctem (Gen. I, 4, 5); ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluculum resurrectionis horae sunt quadraginta, ut ctiam ipsa hora noua connumeretur. Cui numero congruit eliam vita ejus super terram post resurrectionem in quadraginta diebus. Et est iste numerus frequentissimus in Seripturis ad insinuandum mysterium perfectionis in quadripartito mundo 1. Habent enim quamdam perfectionem decem, et ea quater multiplicata faciunt quadraginta. A vespere autem sepulturæ usque ad diluculum resurrectionis triginta sex herae sunt, qui est quadratus senarius. Refertur autem ad illam rationem simpli ad duplum, ubi est coaptationis maxima consonantia. Duodecim enim ad viginti quatuor simplo ad duplum conveniunt, et fiunt triginta sex: nox tota cum die toto et nocte tota, neque hoc sine illo sacramento quod supra memoravi. Non absurde quippe spiritum diei comparamus; corpus autem, nocti. Dominicum enim corpus in morte ac resumectione, et spiritus nostri figuram, et corporis gerebat exemplum. Etiam sic ergo. apparet illa ratio simpli ad duplum in horis triginta sex, cum duodecim confcruntur ad viginti quatuor. Et horum quidem numerorum causas, cur in Scripturis sanctis positi sint I, potest alius alias indagare, vel quibus istae quas ego reddidi, præponendæ sint, vel aeque probabiles, vel istis etiam probabiliores: frustra tamen eos esse in Scripturis positos, et nullas causas esse mysticas cur illic isti numeri commemorentur, neino tam stultus ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi, vel ex Ecclesie auctoritate a majoribus traditas', vel es divinarum testimonio Scripturarum, vel ex ratione numerorum similitudinumque collegi. Contra rationem ncino sobrius, contra Scripturas nemo christia- LUS, contra Ecclesiam nemo pacificus senserit.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
