Latin
8.53 to 8.65
Augustine, De Trinitate 8.53-65
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam ct hæc ipsa castissime cogitent, quibus mundis omnia munda suut: immundis autem et infidelibus, quorum polluta sunt ct mens et conscientia, ita nibil est mundum (Tit. I, 15), ut quosdam corum eliam de virgine secundum carnem natus Christus offendat. Scd tamen in spiritualibus illis summis, ubi non est aliquid violabile aut corruptibile, nec natum ex tempore, nee ex informi formatum, si qua dicuntur talia, ad quorum similitudinem etiam ista inferioris creaturae genera, quamvis longe remotissime facta sunt, non dcbent cujusquam sohriain perturbare prudenllam, ne cnm vanum devitat horrorem, in perniciosum incurrat errorem. Assuescat in corporalibus ita spiritualium reperire vestigia, ut cum inde sursum versus duce ratione ascendere cœperit, ut ad ipsam incommutabilem veritatcm per quam sunt facta ista perveniat, non secum ad summa pertrahat quod contemnit in infimis. Nec enim erubuit quidam, uxorem sibi eligere sapientiam, quia nomen uxoris in prole gignenda corruptibilem concubitum ingerit cogitanti: aut vero ipsa sapientia sexu fcmina est \quia feminini generis vocabulo et in græca et in latina lingua enuntiatur. CAPUT VI. —6. Cur illa opinio respuenda. Non ergo propterea respuimus istam sententiam, quia timemus sanctam et inviolabilem atque incommutabilem charitatem, tanquam conjugem Dei Patris, de illo existentem, sed non sicut prolem ad gignendum Verbum per quod facta sunt omnia cogitare: sed quia eam falsam divina Scriptura evidenter ostendit. Dixit enim Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: paulo post autem dictum est, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. v, 26, 27). Nostram certe, quia pluralis est numerus, non recte diceretur, si homo ad unius personæ imaginem fieret, sive Palris, sive Filii, sive Spiritus sancli: sed quia fiebat ad imaginem Trinitatis, propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus antem ne in Trinitate credendos arbitraremur tres deos, cum sit cadem Trinitas unus Deus, Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei: pro eo ac si diceret, Ad imaginem suam.