# De Trinitate 8.59-75

Augustine, De Trinitate, 8.59 to 8.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.59

Sicut autem animus non videtur oculis, ita nec pulchritudo ejus. Ubi ergo novil quid sit justus, qui nondum est, atque ut sit diligit justum? An signa qua'dam per motum corporis emicant. quibus ille aut ille homo esse justus apparet? Sed undc novit illa signa esse animi justi, nesciens quid omnino sit justus? Novit ergo. Sed ubi novimus quid sit justus, etiam cum justi nondum'sumus? Si extra nos novimus in corpore aliquo novimus. Sed non est ista rcs corporis. In uobis igitur novimus quid sit justus. Nun enim alibi hoc invenio, cum quæro ut hoc eloquar, nisi apud me ipsum: et si interrogem alium quid sit justus, apud se ipsum quærit quiQ respondeat; et quisquis hinc verum respondere potuit, apud se ipsum quid responderet invenit. Et Carthaginem quidcm cum eloqui volo, apud ine ipsum quæro ut eloquar, et apud me ipsum invenio phantasiam Carthaginis: sed cam per corpus accepi, id est per corporis sensum, quoniam præsens in ea corpore ii, ct cam vidi atque sensi, memoriaque retinui, ut apud mc invenirem de illa verbum, cum eam vellem dicerc. Ipsa enim phantasiaejus in memoria mea verbum ejus, non sonus iste trisyllabus cum Carthago nominatur, vel eliam tacite nomen ipsum per spatia temporum cogitatur; sed illud quod jn aniano OlCO cerno, cum hoc trisyllabum voce profero, vel antequam proferam. Sic et Alexandriam cum eloqui volo, quam nunquam vidi, praesto est apud me phantasma ejus. Cum enim a multis audissem ct credidissem magnam esse illam urbem, sicut mihi narrari notuit, tiaxi animo OlCO imagincm ejus quam potui: et hoc est apud me verbum ejus, cum eam volo dicere, antequam voce quinque syllabas proferam, quod nomen ejus fere omnibus notum est.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
