# De Trinitate 8.64-79

Augustine, De Trinitate, 8.64 to 8.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.64

CAPUT VII. — ii. Quomodo per unum Mediatorem ex multis colligamur in unum. Hoc sacramentum, hoc sacrificium, hic sacerdos, hic Deus, antequam missus veniret, factus ex femina, omnia quæ sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula apparuerunt, sive quae per ipsos facta sunt, similitudines hujus fuerunt, ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus universorum a morte reparandorum. Quia enim ab uno vero Deo et summo per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus, et evanueramus in inulta, discissi per multa et inhaerentes in multis: oportebat nutu et imperio Dei miserantis, ut ipsa multa venturum conclamarent unum; et a multis conclamatus veniret unus, ct multa contestarentur venisse unum; et a multis exonerati veniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui, et propter peccatum in carne morituri amaremus sine peccato mortuum in carne pro nobis unum; et in resuscitatum credentos, et cum illo per fidem spiritu resurgentes, justificaremur in uno justo facti unum: nec in ipsa carne nos resurrecturos desperaremus, cum multa membra intueremur praecessisse nos caput unum; in quo nunc per fidem mundati, et tunc per speciem redintegrati, et per Mediatorem Deo reconciliati hæreamus uni, fruamur uno, permaneamus unum. CAPUT VIII. - It. Quomodo Christus vult omnes in se unum esse. Sic ipse Filius Dei, Verbum Dei. et idem ipse mediator Dei et hominum Filius hominis (I Tim. ii, 5), aequalis Patri per divinitatis unitatem, et particeps noster per humanitatis susceptionem, Patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat (Rom. VIII, 34), nec tamen tacens quod Dens cum Patre unum erat, inter cætera ila loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum, sed et pro eis qui crodituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
