# De Trinitate 8.80-99

Augustine, De Trinitate, 8.80 to 8.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.80

ut mundus credat, quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et noa unum sumus (Joan. XVII, 20-22). CAPUT IX. — Sequitur de eodem argumento. Non dixit, Ego et ipsi vinum; quamvis per id quod Ecclesiae caput est et corpus ejus Ecclesia (Ephes. I, 22, 23), posset dicere, Ego et ipsi, non unum, sed unns, quia caput et corpus unus est Christus: sed divinitatem suam consubstantialem Patri ostendens I (propter quod et atio loco dicit, Ego et Pater unum sumus [Joan. x, 30]), in suo genere, hoc est, in ejusdem naturae consubstantiali parilitate, vult esse suos unum, sed in ipso; quia in seipsis non possent, dissociati ab invicem per diversas voluptates 3 et cupiditates et immunditias peccatorum: unde mundantur per Mediatorem, ut sint in illa unum; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus % mortalibus æquales Angelis fiunt, sed etiam per eamdem in camdem beatitudinem conspirantem concordissimam voluntatem IS, in unum spiritum quodam modo igne charitatis conflatam °. Ad hoc enim valet quod ait, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus; ut quemadmodum Pater et Filius, non tantum aequalitate substantiae, sed etiam voluntate unam sant; ita et ii inter quos et Deum mediator est Filius, non tantum per id quod ejusdem nalurae sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum sint. Deinde idipsum quod Mediator est, per quem reconciliamur Deo, sic indicat, Ego, inquit, in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Id. XVII, 23). CAPUT X. - 13. Ut Christus mediator vitæ, ila diabolus mediator mortis. Hæc est vera pax, et cum Creatore nostro nobis firma connexio, purgatis et reconciliatis per Mediatorem vitæ, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
