Latin
8.83 to 8.98
Augustine, De Trinitate 8.83-98
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen ad Romanos Apostolus, De Filio suo, inquit, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 3, £):tanquam de alio supra diceret. Quid est enim Filius Dei prædestinatus ex resurrectione mortuorum Jesu Christi, nisi ejusdem Jesu Christi qui praedestinatus est Filius Dei in virtute? Ergo quomodo hic cum audivimus, Filius Dei in virtute Jesu Christi, aut, Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis Jesu Christi, aut, Filius Dei ex resurrectione mortuorum Jesu Christi; cum dici potuisset usitate, In virtute sua, aut, Secundum Spiritum sanctificationis suae, aut, Ex resurrectione mortuorum cjus, vel mortuorum suorum: non cogimur intelligere aliam personam, sed unam eamdemque, scilicet Filii Dei Domini nostri Jcsu Christi. Ita cum audimus, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quamvis posset usilalius dici, Ad imaginem suam; non tamen cogimur aliam personam intelligere in Trinitate, sed ipsam unam eamdemque Trinitatem, qui est unus Deus, ct ad cujus imaginem factus est homo. Quae cum ita sint, si eamdem Trinitatis imaginem, non in uno, sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non crat ergo ad imaginem Del factus homo antequam uxor ei fieret, et antequam filium propagarent; quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis: Jam trinitas crat, quia ctsi nondum forma propria, jam tamen originali natura et mulier erat in latere viri et filius in lumbis patris? Cur ergo, cum Scriptura dixisset, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei; contexuit dicens, Fecit Deus eum; musculum et feminam fecit eoa, et benedixit eos (Gen. i, 27, 28)? Vel si ila distinguendum est, Et fecit Deus hominem; ut deinde inferatur, ad imaginem Dei fecit illum;