# De Trinitate 8.99-117

Augustine, De Trinitate, 8.99 to 8.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.99

et tertia subjuncli6 sit, masculum et feminam fecit eoa. Quidam enim timuerunt dicere, Fecit eum masculum et feminam, ne quasi monstruosum aliquid intelligeretur, sicuti sunt quos hermaphroditos vocant: cum etiam sic non mendaciter possit intelligi utrumque in numero singulari, propter id quod dictum est, Duo in carne una. Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura hominis ad imaginem Dei facta, praeter masculum et feminam non commemorat Scriptura? Ad implendam quippe imaginem Trinitatis debuit addere et filium, quamvis adhuc in lumbis patris constitutum, sicut mulier erat in latere. An forte jam acta erat et mu- Her; et Scriptura brevi complexione constrinxerat, quod postea qucmadmodum sit factum, diligentius explicaret; et propterea filius commemorari non potuit, quia nondum erat natus? quasi ct hoc non poterat ea brevitate complecti Spiritus sanctus, suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de viri latere assumptam suo postmodum loco narravit (Gen. lit it., 22), et tamen hic eam nominare non praetermisit. CAPUT VII. — 9. llomu imago Dei, quomodo. Annon et mulier imago Dei. Dictum Apostoli, quod vir imago Dei sit, mulier autem gloria viri, quomodo figurate ac mystice intelligendum. Nou itaque ita debemus intelligere hominem factum ad imaginem summæ Trinitatls, hoc est ad imaginem Dei, ut cadem imago in tribus intelligatur hominibus: praesertim cum Apostolus virum dicat esse imaginem Dei, et propterea velamentum ei capitis demat, quod mulicri adhibendum monet, ita loquens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Mulier autem gloria viri est. Quid ergo dicemus ad hæc? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem Trinilatis, cur ea detracta de lalcre viri adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago Dei, sicut in ipsa summa Trinitate, et unasuæque persona Deus est, cur et mulier non est Imago Dci?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
