# De Trinitate 9.1-2-20

Augustine, De Trinitate, 9.1 to 9.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-2

Nec quoniam Trinitas est, ideo triplex putandus est: alioquin minor erit Pater solus, aut Filius solus, quam simul Pater et Filius. Quanquam non inventatur quomodo dici possit, ant Pater solus, aut Filius solus; cum semper atque inseparabiliter et ille cum Filio sit, et ille cnm Patre a non ut ambo sint Pnler, autambo Filius; sed quia semper in invicem, neutcr solus. Quia vero dicimus et Deum solum ipsam Trinitatem, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis; sed solum dicimus quod Deus est, quia non et illi cum illo Deus sunt: ita solum Patrem dicimus Patrem, non quia scparatur a Filio, sed quia non simul ambo Pater sunt. CAPUT VIII. — Dei naturæ nulla fit accessio. Cum itaque tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adjunctione sua crescunt. Qnamvis enin qui adhæret mori suae, unum corpus sit; majus tamen corpus fit, quam si solius viri esset, aut solius uxoris. In rebus autem spiritualibus, cum minor majori adhærescit, sicut creatura Creatori, illa lit major quam erat, non ille. In iis enim quae non mole magna sunt, hoc cst majus esse quod est melius esse. Melior autem fit spiritus alicujus creaturae, cum adhæret Creatori, quam si non adhæreat: et ideo etiam major qnia melior. Qui ergo adhæret Domino, unus spiritus est ( I Cor. VI, 17 ): sed tamen Dominus non ideo fit major, quamvis fiat ille qui adhæret Domino. In ipso igitur Deo cum adhreret aequali Patri Filius æqualis aut Spiritus sanctus Patri et Filio æqualis, non lit ma. | jor Deus quam singuli eorum; quia non est quo cre scat illa perfectio.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
