# De Trinitate 9.1-3-13

Augustine, De Trinitate, 9.1 to 9.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-3

Quid igitur restat, nisi ut fateamur loquendi necessitate parta hæc vocabula, cum opus esset copiosa disputatione adversum insidias vel errores hæreticorum? Cum enin conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis pro captu tenet de Domino Deo creatore suo, sive per piam fidem, sive per qualemcumque intelligentiam, tinnit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa æqualitate ulla diversitas. Rursus non esse tria quædam, non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit, in hæresim lapsus ost. Certissime quippe de Scripturis cognoscitur quod pic credendum est, et aspectu mentis I indubitata perccpiione perstringitur, et Patrem esse, et Filium, et Spiritum sanctum; nee Filium esse eumdem qui Pater est, nee Spiritum sanctum eumdem esse vel l'atrem vel Filium. Quæsivit quid tria diceret: ct dixit substantias sive personas, quibus nominibus non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit; ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur una essentia, sed ct trinitas ex co quod dicuntur tres substantiæ vel personæ Nam si hoc est Deo esse quod subsistere, ita hun erant dicendæ tres substantiæ, ut non dicuntur tres essentiæ: quemadmodum quia hoc est Deo esse quod sapere, sicut non tres essentias, ita nee tres sapienlias dicimus. Sic enim quia hoc illi est Deum esse quot! est esse, tam tres essentias quam tres deos dici fas non est. Si autem aliud est Dco esse, aliud subsistere, sicut aliud Deo esse, aliud Patrem esse vel Dominum esse; quod enim est, ad se dicitur, Pater autem ad Filium et Dominus ad servientem crcaturam dicitur: gelative ergo subsistit, sicut relative gignit et relative dominatur. Ita jam substantia non erit substantia, quia relativum erit. Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
