# De Trinitate 9.21-40

Augustine, De Trinitate, 9.21 to 9.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.21

Perfectus autum sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, et perfectus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus: et idco Trinitas potius quam triplex. CAPUT IX. — 10. An una vel tres simul personæ dicantur solus Deus. Et quoniam ostendimus quomodo possit dici solus Pater, quia non nisi ipse ibi Pater; consideranda est illa sententia qua dicitur, Deum verum solum non esse Patrem solum, sed Patrem et Fi. lium et Spiritum sanctum. Si quis enim interroget, Pater solus utrum sit Dens: quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem Patrem Deum, sed non cum esse solum Deum; esse antem solum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Sed quid agimus de illo testimonio Domini? Patri enim dicebat, et Patrem nominaverat ad quem loquebatur, cum ait: Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum Joan, XVII, 3). uod auidein Ariani sic solent accipere, quasi non sit Filius verus Ueus. Quibus exclusis videndum est an intelligere cogamur, cum dictum est Patri, Ut cognoscant te unum (a) verum Deum; tanquam hoc insinuare voluerit, quia et solus Pater Deus verus est, ne non intelligeremus Deum, nisi ipsa tria simul, Patrem et Filiumet Spiritum sanctum. Num ergo ex Donnini testimonio, et Patrem unum verum Deum dicimus, et Filium unum verum Deum, et Spiritum sanctum unum verum Deum, et simul Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, simul ipsam Trinitatem, non tres veros deos, sed utini verum Deum? An quoniam addidit, Et quem misisti Jesum Christum; subaudiendum est, unum verum Deum; ct ordo verborum est, Ut te et quem misiati Jeaum Christum, cognoscant unum verum Deum? Cur ergo tacuit de Spiritu sancto? An quoniam consequens est ut ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhærens, ut per hanc utrumque unum sit, jam ex hoc intelligatur etiam ipsa pax, quamvis non commemoretur?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
