# De Trinitate 9.26-40

Augustine, De Trinitate, 9.26 to 9.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.26

Si enim non refert ad aliud visionem, sed tantum voluit ut videret; non est disputandum quomodo ostendatur finem voluntatis esse visionem: manifestam est enim. Si autem refert ad aliud, vult utiquc aliud, nec jam videndi volutas crit: aut si videndi, non hoc videndi. Tanquam si velit quisque v dere cicatricem, ut inde doceat vulnus fuisse; aut si vclit videre fenestram, ut per fenestram videat transeuntes; omnes istæ atque aliæ tales voluntates suos proprios fines habent, qui referuntur ad finem illius voluntatis qua volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam quae non referatur ad aliud, sed amanti per se ipsam sufficiat. Voluntas ergo videndi, finem habet visionem: et voluntas hanc rem videndi, finem habet hujus rei visionem. Voluntas itaque videndi cicatriccm, finem suum expetit, hoc est visionem cicatricis, et ad eam ultra non pcriincl: voluntas euim probandi vulnus fuisse, alia voluntas est, quamvis ex illa religetur, cujus item finis est probatio vulneris. Et voluntas videndi fenestram, finem habet fenestræ visionem: altera est enim quae ex ista nectitur voluntas, per fenestram videndi transcuntes, cujus item finis est visio transeuntium. Rectæ autcm sunt voluntates et omnes sibimet religatae 3, si bona est illa quo cunctæ referuntur: si autcm prava est, pravae sunt omnes. Et ideo rectarum voluntatum connexio iter est quoddaln ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur: pravarum autem atque distortarum voluntatum implicatio, vinculum cst quo alligabitur qui hoc agit, nt projiciatur in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Beati ergo qui factis et moribus cantant canticum graduum: et væ iis qui trahunt peccata, sicut restem longam ( I sai. v, 18). Sic est autem requies voluntatis qucm dicimus nem, si adhuc refertur ad aliud, quemadmodum possumus dicere requiem pedis esse in ambulando, cum ponitur unde alius innitatur quo passibus pergitur '.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
