Latin
9.32 to 9.53
Augustine, De Trinitate 9.32-53
Unproofread scanNot analysed yet
Fortassis igitur commodius dicuntur tres personaT, quam tres substantiæ. CAPUT VI. —11. Curin Trinitate non dicatur una persona, cl tres essentiæ. De Trinitate quid credere debet qni supra dicta non capit. Homo et ad imaginem et imago Dei. Sed ne nobis videar1 suffragari, hoc quoque requiramus. Quanquam ct illi, si vellent, sicut dicunt tres substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas tria prosopa. Illud autem maluerunt, quod forte secundum linguae su:e consuetudinem aptius diceretur. Nam et in persouis eadem ralio eit: non enim aliud cst Dco csse, aliud personam esse, sed omnino idem. Nam si esse ad se dicitur, persona vero relative; sic dicamus Ires personas, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quemadmodum dicuntur aliqui tres amici, aut tres propinqui, aut tres vicini, quod sim ad inviccm, non quod unusquisque corum sit ad se ipsum. Quapropter quilibet ex eis amicus est duorum cæterorum, aut propinquus ant vicinus, quia hæc nomina rclailvam significationem habent. Quid ergo? num placet ut dicamus Patrem personam esse Filii et Spiritus sancti, aut Filium personam esse Patris et Spiritus sancii, aut Spiritum sanctum personam esse Patris et Filii? Sed neque persona ila dici alicubi solet, neque in hac Trinitate cum dicimus personaln Patris, aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca, ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo cst; ita ct persona Patris, non aliud quam ipse Pater est: ad se quippe dicitnr persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum; sicut ad se dicitur Deus et magnus, et bonus, et justus, et si quid aliud hujus modi. Et quemadmodum hoc illi est esse qnod Dcuin esse, quod inagnum, quod bonum esse; ila hoc illi est esse. quod personam esse.