# De Trinitate 9.41-62

Augustine, De Trinitate, 9.41 to 9.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.41

Nam et illo loco Apostolus videtur quasi prætermittere Spiritum sandum, et tamen etiam ili intelligitur, ubi ait, Omnia sunt restra; vos autem, Christi; Christus autem, Dei (I Cor. III, 22, 23): et iterum, Caput mulieris, vir; caput viri, Christus; caput autem Christi, Deus (ld. xi, 5). Sed rursus si Deus non nisi omnia simul tria, quomodo caput Christi Deus, id est, caput Christi Trinitas, cum in Trinitate sit Christus ut sit Trinitas? An quod est Pater cum Filio, caput est ei quod est solus Filius t Cum Filio enim Pater Deus, solus autem Filius Christus est: maxime quia jam Verbum caro factum loquitur, secundum quam humilitatem' ejus etiam major est Pater, sicut dicit, Quoniam Pater major me eat (Joan. xiv, 28); ut hoc ipsum Dcum esse, quod illi cum Patre unum eSI, caput sit hominis Mediatoris, quod ipse solus est ( I Tim. II, 5). Si enim mentem recte dichnus principale hominis, id est, tanquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit bomo; cur non multo congruentius, multoque magis Verbum cum Patre quid shnul Deus cst, caput est Christi, quamvis Christus homo nisi cum Verbo quod caro factum est, intelligi non possit? Sed hoc, ut jam diximus, aliquanto diligentius postea ronsidcrabimus. Nunc autem æqualitas Trinitatis et una eademquc subslantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est, ut quoquo modo se habct ista quæstio, quam discutiendam acriorc intentione distulimus, nihil impediat quominus fateamur summam aequalitatem Patris et Filii ct Spiritus sancii. CAPUT X. — 11. AUributa per Hilarium singulis personis. Trinitas in rebus factis repræsentatur. Quidam cum vellet brevissirne singularum in Trinitate personarum insinuare propria, Æternitas, inquit, in Patre, species in Imagine, usus in Munere. Et quia non mediocris auctoritalis in tractatione Scripturarum, et assertione fidei vir exstitit;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
