# De Trinitate 9.54-65

Augustine, De Trinitate, 9.54 to 9.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.54

Cur ergo non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam et unum Deum, sed tres dicimus personas, cum tres Deos aut tres essentias non dicamus; nisi quia volumus vel unum aliquod vocabulum servire2 huic significationi qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceremus interrogati, quid tres, cum tres esse fatcremur? Nam si genus est essentia, species autem substantia sive persona, ut nonnulli sentiunt, omiuo illud quod jam'din, oportere appellari tres cssentias, ut appellantur tres substantiae vel personæ, sicut appellantur tres equi, eademque animalia tria, cum sit species equus, animal genus. Neque euim species ibi pluraliter dicta est, et genus singulariter, tanquam diceretur tres equi unum animal: sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia generali nomine. Quod si dicunt substantiæ vel personae nomine non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum; ut substantia vel persona non ita dicatur sicut dicitur homo, quod commune est omnibus hominibus, sed quomodo dicitur hic homo, vclut Abraham, velut Isaac, velut Jacob, vcl si quis alius qui etiam digifo præsens demonstrari possil: sic quoque illos eadem ratio cousequclur. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac et Jacob tria individua, ita tres Iromines, et tres animæ. Cur orgo et Pater et Filius et Spiritus sanctus, si secundum genus ct speciem et individum eliam ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiæ, ut Ires substantiæ seu personæ? Sed hoc, ut dixi, omitto: ilud dico, si essentia genus est, una essentia jam non hahet species; sicut quia genus cst animal, unum animal jam non habet specics. Non sunt ergo Ires species unius essentiæ, Pateret Filius et Spiritus sanctus. Si autem species cst essentia, sicut species eat homo, tres vero illæ quas appellamus substantias sve personas, sic eamdem speciem communiter habent, qucmadmodum Abraham, Isaac et Jacob speciem qu;c homo dicitur, communiter lIabent;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
