# De Trinitate 9.66-82

Augustine, De Trinitate, 9.66 to 9.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.66

non sicut homo subdividitur in Abraham, Isaac ct Jacob, ita unus homo ct in aliquos singulos homi. nes subdividi potest: omnino cnim non potest, quia unus bomo jam singulus homo cst. Cur ergo una essentia in tres substantias, vcl personas subdividitur? Nam si essentia species est sicut homo, sic est una essentia sicut unus homo: an sicut dicimus aliquos ires homines ejustem sexus, ejusdem temperationis corporis, ejusdemque animi, unam esse naturam; tres enin. sunt homines, sed una natura: sic eliam ibi dicimus tres subtantias unam essentiam, aut tres personas unam substantiam vel essentiam? Hoc vero utcumque simile csl, quia ct vetcres qui latine loruti sunt, antequam haberent ista nomina, quæ non diu cst ut in usum venerunt, id est essentiam vel substantiam, pro his naturam dicebant. Non itaque secundum genus et species ista dicimus; sed quasi secundum communem eamdemque materiam. Sicut ex eodem anro si fierent tres staluir, diceremus tres statuas unum aurum, nec tamen diceremus genus aurum, species autem statuas; nec aurum speciem, statuas vcro individua. Nulla quippe species individua sua transgreditur, ut aliquid extra comprehendat, Cum enin. dcfiniero quid sit homo, quod cst nomen speciale, singuli quique homines qui sunt individua eadem definitione continentur, nec aliquid ad eam pertinet quod homo non sit. Cum vero aurum definiero, non sohc statuæ, si aureæ fuerint, sed et annuli, etsi quid aliud de auro fuerit, ad aurum pertinebit, etsi nihil inde fiat, aurum dicitur, quia etiamsi non siut aureæ, non idco non crum statuæ. Item nulla species excedit definitionem generis sui. Cum enim definiero animal, quoniam generis hujut species est equus, omnis equus animal est, non autem statua omnis aurum est. Ideo quamvis in tribus statuis aureis, recte dicamus Ires statuas unum aurum;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
