Latin
9.83 to 9.95
Augustine, De Trinitate 9.83-95
Unproofread scanNot analysed yet
non tamen ita dicimus, ut genus aurum, species vero statuas intelligamus. Nee sic ergo Trinitatem dicimus tres personas vel substantias, unam essentiam et unum Deum, tanquam ex una materia tria qua dam subsistant, cti msi quicquid illud est, in hls tribus explicatum sit. Non enin aliquid aliud ejus essentiæ est præter istam Trinitatem: tamen tres personas ejusdem essentiæ, vel tres personas unam essentiam dicimus: Ires autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona; sicut tres statuas ex eodem auro possumus dicere; aliud enim illuc est esse aurum. aliud esse statuas. Et cum dicuntur tres homines una natura, vel tres homincs ejusdem naturæ, possunt etiam dici tres homincs ex eadem natura, quia ei eadem natura et alii tres tales homines possunt existere; in illa vero essentia Trinitatis, nullo modo alia quælibet persona ex eadem essentia potest existere. Dcinde in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul; et plus sunt aliquid homines duo, quam unus homo: et in statuis æqualibus plus auri est tres simul quam singulæ, et minus auri est una quam duae. At in Deo non ita est: non enim major essentia est Pater et Filius et Spiritus sanctus simul, quam solus Pater aut solus Filius; sed tres simul illæ substantiæ sive personæ, si ita dicendæ sunt, aequales sunt singulis: quod animalis homo non percipit. Non enim potest cogitare nisi moles et spatia, vel minuta vel grandia, volitantibus in animo ejus phantasmatibus tanquam imaginibus corporum.