Latin
2
Augustine, De Trinitate Et Unitate Dei [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
(b) Spiritum sanctum, neque ing' nitum, neque genitum fides recta declarat: quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; si autem genitum, duos filios credere culpamur. Sed quod cci ta fides tenet, nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utroque procedens, id est, a Patre et a Filio. Et ut hoc testimoniis approbemus, ipsum Dominum nostrum Jcsum Chritum ad discipulos audi dicentem: Cum venerit, inquit, Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Id. xv, 26). Et rursum ipse Dominus Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se proccdere Spiritum sanctum, sicut et a Patre; insufnans in discipulos suos, ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx. 22). Unus est ergo Spiritus Patris ct Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominuset Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et quod idein et Filii sit Spiritus, Paulus apostulus teotis est: Si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. Tin, 9).