Latin
1.1.15 to 1.1.17
Augustine, De Trinitate 1.1.15-17
Not analysed yet
[IV 7] Omnes quos legere potui qui ante me scripserunt de trinitate quae deus est, diuinorum librorum ueterum et nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae inseparabili aequalitate diuinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii sed unus deus quamuis pater filium genuerit, et ideo filius non sit qui pater est; filiusque a patre sit genitus, et ideo pater non sit qui filius est; spiritusque sanctus nec pater sit nec filius, sed tantum patris et filii spiritus, patri et filio etiam ipse coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem. Non tamen eandem trinitatem natam de uirgine Maria et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam tertio die resurrexisse et in caelum ascendisse, sed tantummodo filium. Nec eandem trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum aut die pentecostes post ascensionem domini sonitu facto de caelo quasi ferretur flatus uehemens et linguis diuisis uelut ignis, sed tantummodo spiritum sanctum. Nec eandem trinitatem dixisse de caelo: Tu es filius meus, siue cum baptizatus est a Iohanne siue in monte quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit uox dicens: Et clarificaui et iterum clarificabo, sed tantummodo patris uocem fuisse ad filium factam quamuis pater et filius et spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est quando haec est catholica fides. [V 8] Sed in ea nonnulli perturbantur cum audiunt deum patrem et deum filium et deum spiritum sanctum, et tamen hanc trinitatem non tres deos sed unum deum; et quemadmodum id intellegant quaerunt, praesertim cum dicitur inseparabiliter operari trinitatem in omni re quam deus operatur, et tamen quandam uocem patris sonuisse, quae uox filii non sit; in carne autem natum et passum et resurrexisse et ascendisse non nisi filium; in columbae autem specie uenisse non nisi spiritum sanctum. Intellegere uolunt quomodo et illam uocem quae non nisi patris fuit trinitas fecerit, et illam carnem in qua non nisi filius de uirgine natus est eadem trinitas creauerit, et illam columbae speciem in qua non nisi spiritus sanctus apparuit illa ipsa trinitas operata sit. Alioquin non inseparabiliter trinitas operatur, sed alia pater facit, alia filius, alia spiritus sanctus; aut si quaedam simul faciunt, quaedam sine inuicem, iam non inseparabilis trinitas. Mouet etiam quomodo spiritus sanctus in trinitate sit, quem nec pater nec filius nec ambo genuerint, cum sit spiritus patris et filii. Quia ergo quaerunt ista homines, et taedio nobis sunt ut si quid hinc ex dono dei sapit infirmitas nostra, edisseramus eis ut possumus, neque cum inuidia tabescente iter habeamus.