# De Trinitate 1.1.20-21

Augustine, De Trinitate, 1.1.20 to 1.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/1.1.20

[10] Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolus Paulum: Qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. Neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem; ac per hoc filius dei, quia uita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est: Solus habet immortalitatem. Eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuemus in aeternum. Si enim dixisset: 'Quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem,' nec sic inde separatum filium oporteret intellegi. Neque enim quia ipse filius alibi loquens uoce sapientiae (ipse est enim sapientia dei) ait: Gyrum caeli circuiui sola, separauit a se patrem. Quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Vt serues, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus proprii ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. In quibus uerbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et uerus deus, ipsa trinitas. [11] Nisi forte quae sequuntur perturbabunt hunc intellectum, quia dixit: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius diuinitatem accipiatur quam non uiderunt iudaei, qui tamen carnem uiderunt et crucifixerunt. Videri autem diuinitas humano uisu nullo modo potest, sed eo uisu uidetur quo iam qui uident non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est: Solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: Qui facit mirabilia solus. Quod uelim scire de quo dictum accipiant. Si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: Quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? In quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? Dicit autem idem filius: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum uerum solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum?

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
