# De Trinitate 1.1.23-24

Augustine, De Trinitate, 1.1.23 to 1.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/1.1.23

[13] Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus et non creatura. Quod si non creatura, non tantum deus (nam et homines dicti sunt dii), sed etiam uerus deus. Ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime uero illo loco satis claret quod spiritus sanctus non sit creatura ubi iubemur non seruire creaturae sed creatori, non eo modo quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece *douleuein, sed eo modo quo tantum deo seruitur, quod est graece *latreuein. Vnde idolatrae dicuntur qui simulacris eam seruitutem exhibent quae debetur deo. Secundum hanc enim seruitutem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. Nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur, *latreuseis enim habet. Porro si tali seruitute creaturae seruire prohibemur quandoquidem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies  unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae quam creatori , non est utique creatura spiritus sanctus cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: Nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes, quod est in graeco *latreuontes. Plures enim codices etiam latini sic habent, qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes aut paene omnes. In nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non spiritui dei seruimus, sed spiritu deo seruimus. Sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti quem habetis a deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora uestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus necesse est ut huic eam seruitutem debeamus qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur *latreia. Vnde consequenter dicit: Glorificate ergo deum in corpore uestro.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
