# De Trinitate 1.1.35-37

Augustine, De Trinitate, 1.1.35 to 1.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/1.1.35

[IX] Hoc autem dixit non propter inaequalitatem uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus ueniret ille qui minor non esset quia non semetipsum exinaniuit sicut filius formam serui accipiens. Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma serui quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem quia dum me ita uidetis, et ex hoc quod uidetis aestimatis minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum patre habeo non intellegitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Tactus enim tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad patrem erat ita uideri sicut aequalis est patri ut ibi esset finis uisionis quae sufficit nobis. Aliquando item de filio solo dicitur quod ipse sufficiat et in eius uisione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a patre meo; et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. Numquid hic quia non dixit: 'Ostendam illi et patrem' ideo separauit patrem? Sed quia uerum est: Ego et pater unum sumus, cum pater ostenditur, et filius ostenditur qui in illo est; et cum filius ostenditur, etiam pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait: Et ostendam illi me ipsum, intellegitur quia ostendit et patrem, ita et in eo quod dicitur: Cum tradiderit regnum deo et patri, intellegitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem dei et patris, profecto perducet ad contemplationem suam qui dixit: Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter cum dixisset illi Iudas: Domine, quid factum est quia ostensurus es te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum seruabit; et pater meus diliget illum, et ad illum ueniemus et mansionem apud illum faciemus. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum patre uenit ad eum et mansionem facit apud eum.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
