# De Trinitate 1.1.60-61

Augustine, De Trinitate, 1.1.60 to 1.1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/1.1.60

Si uero est alius intellectus uerborum domini quibus ait: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, dum tamen non ideo credatur maioris bonitatis esse patris quam filii substantia secundum quam uerbum est per quod facta sunt omnia nihilque abhorret a sana doctrina, securi utamur non uno tantum sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius conuincuntur haeretici quanto plures exitus patent ad eorum laqueos euitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt ab alio iam petamus exordio. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
