# De Trinitate 10.1.17-18

Augustine, De Trinitate, 10.1.17 to 10.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/10.1.17

[XI 12] Non itaque uelut absentem se quaerat cernere, sed praesentem se curet discernere. Nec se quasi non norit cognoscat, sed ab eo quod alterum nouit dinoscat. Ipsum enim quod audit: Cognosce te ipsam, quomodo agere curabit si nescit aut quid sit cognosce aut quid sit te ipsam? Si autem utrumque nouit, nouit et se ipsam quia non ita dicitur menti: Cognosce te ipsam sicut dicitur: 'Cognosce cherubim et seraphim'; de absentibus enim illis credimus secundum quod caelestes quaedam potestates esse praedicantur. Neque sicut dicitur: 'Cognosce uoluntatem illius hominis,' quae nobis nec ad sentiendum ullo modo nec ad intellegendum praesto est nisi corporalibus signis editis, et hoc ita ut magis credamus quam intellegamus. Neque ita ut dicitur homini: 'Vide faciem tuam,' quod nisi in speculo fieri non potest. Nam et ipsa nostra facies absens ab aspectu nostro est quia non ibi est quo ille dirigi potest. Sed cum dicitur menti: Cognosce te ipsam, eo ictu quo intellegit quod dictum est te ipsam cognoscit se ipsam, nec ob aliud quam eo quod sibi praesens est. Si autem quod dictum est non intellegit, non utique facit. Hoc igitur ei praecipitur ut faciat quod cum praeceptum ipsum intellegit facit. [13] Non ergo adiungat aliud ad id quod se ipsam cognoscit cum audit ut se ipsam cognoscat. Certe enim nouit sibi dici, sibi scilicet quae est et uiuit et intellegit. Sed est et cadauer, uiuit et pecus; intellegit autem nec cadauer nec pecus. Sic ergo se esse et uiuere scit quomodo est et uiuit intellegentia. [X] Cum ergo uerbi gratia mens aerem se putat, aerem intellegere putat, se tamen intellegere scit; aerem autem se esse non scit sed putat. Secernat quod se putat, cernat quod scit; hoc ei remaneat unde ne illi quidem dubitauerunt qui aliud atque aliud corpus esse mentem putauerunt. Neque enim omnis mens aerem se esse existimat, sed aliae ignem, aliae cerebrum, aliaeque aliud corpus et aliud aliae sicut supra commemoraui; omnes tamen se intellegere nouerunt et esse et uiuere, sed intellegere ad quod intellegunt referunt, esse autem et uiuere ad se ipsas. Et nulli est dubium nec quemquam intellegere qui non uiuat, nec quemquam uiuere qui non sit. Ergo consequenter et esse et uiuere id quod intellegit, non sicuti est cadauer quod non uiuit, nec sicut uiuit anima quae non intellegit, sed proprio quodam eodemque praestantiore modo. Item uelle se sciunt neque hoc posse quemquam qui non sit et qui non uiuat pariter sciunt, itemque ipsam uoluntatem referunt ad aliquid quod ea uoluntate uolunt. Meminisse etiam se sciunt simulque sciunt quod nemo meminisset nisi esset ac uiueret, sed et ipsam memoriam referimus ad aliquid quod ea meminimus. Duobus igitur horum trium, memoria et intellegentia, multarum rerum notitia atque scientia continetur; uoluntas autem adest per quam fruamur eis uel utamur. Fruimur enim cognitis in quibus uoluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit; utimur uero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est. Nec est alia uita hominum uitiosa atque culpabilis quam male utens et male fruens, de qua re non est nunc disserendi locus.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
