# De Trinitate 10.1.8-9

Augustine, De Trinitate, 10.1.8 to 10.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/10.1.8

Deinde quid eius ei tam notum est quam se uiuere? [IV] Non potest autem et mens esse et non uiuere quando habet etiam amplius ut intellegat, nam et animae bestiarum uiuunt sed non intellegunt. Sicut ergo mens tota mens est, sic tota uiuit. Nouit autem uiuere se; totam se igitur nouit. Postremo cum se nosse mens quaerit, mentem se esse iam nouit; alioquin utrum se quaerat ignorat, et aliud pro alio forsitan quaerat. Fieri enim potest ut ipsa non sit mens, atque ita dum mentem nosse quaerit non se ipsam quaerat. Quapropter quoniam cum quaerit mens quid sit mens nouit quod se quaerat, profecto nouit quod ipsa sit mens. Porro si hoc in se nouit quod mens est et tota mens est, totam se nouit. Sed ecce non se nouerit esse mentem cum autem se quaerit; hoc tantummodo nouerit quod se quaerat. Potest enim etiam sic aliud pro alio quaerere si hoc nescit; ut autem non quaerat aliud pro alio, procul dubio nouit quid quaerat. At si nouit quid quaerat et se ipsam quaerit, se ipsam utique nouit. Quid ergo adhuc quaerit? Quod si ex parte se nouit, ex parte autem adhuc quaerit, non se ipsam sed partem suam quaerit; cum enim ea ipsa dicitur, tota dicitur. Deinde quia nouit nondum se a se inuentam totam, nouit quanta sit tota. Atque ita quaerit quod deest quemadmodum solemus quaerere ut ueniat in mentem quod excidit, nec tamen penitus excidit quia potest recognosci cum uenerit hoc esse quod quaerebatur. Sed quomodo mens ueniat in mentem quasi possit mens in mente non esse? Huc accedit quia si parte inuenta, non se totam quaerit; tamen tota se quaerit. Tota ergo sibi praesto est, et quid adhuc quaeratur non est; hoc enim deest quod quaeritur, non illa quae quaerit. Cum itaque tota se quaerit, nihil eius deest. Aut si non tota se quaerit sed pars quae inuenta est quaerit partem quae nondum inuenta est, non se ergo mens quaerit cuius se nulla pars quaerit. Pars enim quae inuenta est non se quaerit; pars autem quae nondum inuenta est nec ipsa se quaerit quoniam ab ea quae iam inuenta est parte quaeritur. Quocirca quia nec tota se quaerit mens nec pars eius ulla se quaerit, se mens omnino non quaerit.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
