# De Trinitate 12.1.10-11

Augustine, De Trinitate, 12.1.10 to 12.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/12.1.10

[VII 9] Non itaque ita debemus intellegere hominem factum ad imaginem summae trinitatis, hoc est ad imaginem dei, ut eadem imago in tribus intellegatur hominibus praesertim cum apostolus uirum dicat esse imaginem dei, et propterea uelamentum ei capitis demat quod mulieri adhibendum monet ita loquens: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Mulier autem gloria uiri est. Quid ergo dicemus ad haec? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem trinitatis, cur ea detracta de latere uiri adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago dei, sicut in ipsa summa trinitate et unaquaeque persona deus est, cur et mulier non est imago dei? Nam propterea caput uelare praecipitur quod ille quia imago dei est prohibetur. [10] Sed uidendum est quomodo non sit contrarium quod dicit apostolus non mulierem sed uirum esse imaginem dei huic quod scriptum est in genesi: Fecit deus hominem ad imaginem dei; fecit eum masculum et feminam; fecit eos et benedixit eos. Ad imaginem quippe dei naturam ipsam humanam factam dicit quae sexu utroque completur, nec ab intellegenda imagine dei separat feminam. Dicto enim quod fecit deus hominem ad imaginem dei, fecit eum, inquit, masculum et feminam, uel certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per apostolum audiuimus uirum esse imaginem dei unde caput uelare prohibetur, mulierem autem non et ideo ipsa hoc facere iubetur nisi, credo, illud esse quod iam dixi cum de natura humanae mentis agerem, mulierem cum uiro suo esse imaginem dei ut una imago sit tota illa substantia; cum autem ad adiutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet non est imago dei; quod autem ad uirum solum attinet imago dei est tam plena atque integra quam in unum coniuncta muliere? Sicut de natura humanae mentis diximus quia et si tota contempletur ueritatem, imago dei est, et cum ex ea distribuitur aliquid et quadam intentione deriuatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit ueritatem imago dei est; ex qua uero intenditur in agenda inferiora non est imago dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit in id quod aeternum est tanto magis inde formatur ad imaginem dei, et propterea non est cohibenda ut se inde contineat ac temperet, ideo uir non debet uelare caput. Quia uero illi rationali actioni quae in rebus corporalibus temporalibusque uersatur periculosa est nimia in inferiora progressio, debet habere potestatem super caput, quod indicat uelamentum quo significatur esse cohibenda. Grata est enim sanctis angelis sacrata et pia significatio. Nam deus non ad tempus uidet, nec aliquid noui fit in eius uisione atque scientia cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur sicut inde afficiuntur sensus uel carnales animalium et hominum uel etiam caelestes angelorum.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
