Latin
12.1.12 to 12.1.13
Augustine, De Trinitate 12.1.12-13
Not analysed yet
[11] In isto quippe manifesto sexu masculi e feminae apostolus Paulus occultioris cuiusdam rei figurasse mysterium uel hinc intellegi potest quod cum alio loco dicat ueram uiduam esse desolatam sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in domino et persistere in orationibus nocte et die, hic dicat mulierem seductam in praeuaricatione factam saluam fieri per filiorum generationem et addidit: Si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Quasi uero possit obesse bonae uiduae si uel filios non habuerit uel hi quos habuerit in bonis moribus permanere noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona tamquam filii sunt uitae nostrae secundum quam quaeritur cuius uitae sit quisque, id est quomodo agat haec temporalia, quam uitam graeci non *zooeen sed *bion uocant, et haec opera bona maxime in officiis misericordiae frequentari solent (opera uero misericordiae nihil prosunt siue paginis siue iudaeis qui Christo non credunt siue quibusque haereticis uel scismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non inuenitur), manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice quia de uelando muliebri capite loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur inane remanebit. [12] Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei sed secundum rationalem mentem. Cogitatio quippe turpiter uana est quae opinatur deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque definiri. Porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: Renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum qui secundum deum creatus est, et alibi apertius: Exuentes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus eius induite nouum qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? Si ergo spiritu mentis nostrae renouamur, et ipse est nouus homo qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem sed secundum rationalem mentem ubi potest esse agnitio dei hominem factum ad imaginem eius qui creauit eum. Secundum hanc autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi, et induentes nouum hominem Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet cum sint nobiscum gratiae cohaeredes et alio loco idem apostolus dicat: Omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est iudaeus neque graecus, non est seruus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim uos unum estis in Christo Iesu? Numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renouantur ad imaginem dei ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. Cur ergo uir propterea non debet caput uelare quia imago est et gloria dei, mulier autem debet quia gloria uiri est, quasi mulier non renouetur spiritu mentis suae, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? Sed quia sexu corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento figurari pars illa rationis quae ad temporalia gubernanda deflectitur ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis uel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos sed etiam feminas habere manifestum est. [13] Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur; in eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur.