Latin
12.1.16 to 12.1.17
Augustine, De Trinitate 12.1.16-17
Not analysed yet
[X 15] Cum ergo bona uoluntate ad interiora ac superiora percipienda quae non priuatim sed communiter ab omnibus qui talia diligunt sine ulla angustia uel inuidia casto possidentur amplexu uel sibi uel aliis consulit, etsi fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium quia et hoc temporaliter gerit et modum agendi non teneat quem debebat, humana temptatio est. Et magnum est hanc uitam sic degere quam uelut uiam redeuntes carpimus ut temptatio nos non apprehendat nisi humana. Hoc enim peccatum extra corpus est nec fornicationi deputatur, et propterea facillime ignoscitur. Cum uero propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur propter experiendi uel excellendi uel contrectandi cupiditatem ut in his finem boni sui ponat aliquid agit, quidquid agit turpiter agit, et fornicatur in corpus proprium peccans, et corporearum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et uana meditatione componens ut ei nec diuinum aliquid nisi tale uideatur, priuatim auara fetatur erroribus et priuatim prodiga inanitur uiribus. Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem semet ab exordia prosiliret, sed sicut scriptum est: Qui modica spernit paulatim decidet. [XI 16] Quomodo enim coluber non apertis passibus sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus neglegentes minutatim occupat, et incipiens a peruerso appetitu similitudinis dei peruenit ad similitudinem pecorum. Inde est quod nudati stola prima pelliceas tunicas mortalitate meruerunt. Honor enim hominis uerus est imago et similitudo dei quae non custoditur nisi ad ipsum a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhaeretur deo quanto minus diligitur proprium. Cupiditate uero experiendae potestatis suae quodam nutu suo ad se ipsum tamquam ad medium proruit. Ita cum uult esse sicut ille sub nullo, et ab ipsa sui medietate poenaliter ad ima propellitur, id est ad ea quibus pecora laetantur; atque ita cum sit honmor eius similitudo dei, dedecus autem eius similitudo pecoris: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. Qua igitur tam longe transiret a summis ad infima nisi per medium sui? Cum enim neglecta caritate sapientiae quae semper eodem modo manet concupiscitur scientia ex mutabilium temporaliumque experimento, inflat non aedificat; ita praegrauatus animus quasi pondere suo a beatitudine expellitur, et per illud suae medietatis experimentum poena sua discit quid intersit inter bonum desertum malumque commissum, nec redire potest effusis ac perditis uiribus nisi gratia conditoris sui ad poenitentiam uocantis et peccata donantis. Quis enim infelicem animam liberabit a corpore mortis huius nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum? De qua gratia suo loco quando ipse praestiterit disseremus. [XII 17] Nunc de illa parte rationis ad quam pertinet scientia, id est cognitio rerum temporalium atque mutabilium nauandis uitae huius actionibus necessaria, susceptam considerationem quantum dominus adiuuat peragamus.