# De Trinitate 12.1.27-28

Augustine, De Trinitate, 12.1.27 to 12.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/12.1.27

[25] Si ergo haec est sapientiae et scientiae recta distinctio ut ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis, ad scientiam uero temporalium rerum cognitio rationalis, quid cui praeponendum siue postponendum sit non est difficile iudicare. Si autem alia est adhibenda discretio qua dinoscantur haec duo quae procul dubio distare apostolus docet dicens: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundum spiritum, tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus euidentissima differentia est quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeferendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae exterioris sunt hominis et ab eis quae communia cum pecoribus habemus introrsum ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intellegebilium atque summarum quae sempiternae sunt ueniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inueniamus si possumus aliquam trinitatem sicut inueniebamus in sensibus corporis et in his quae per eos in animam uel spiritum nostrum imaginaliter intrauerunt, ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu intus corporum similitudines haberemus impressas memoriae ex quibus cogitatio formabatur tertia uoluntate utrumque iungente, sicut formabatur foris acies oculorum quam uoluntas ut uisio fieret adhibebat rei uisibili et utrumque iungebat etiam illic ipsa se admouens tertiam. Sed non est hoc coartandum in hunc libum ut in eo qui sequitur si deus adiuuerit conuenienter possit inquiri et quod inuentum fuerit explicari. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
