# De Trinitate 12.1.3-4

Augustine, De Trinitate, 12.1.3 to 12.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/12.1.3

[III 3] Illud uero nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita uersatur ut non sit nobis commune cum pecore rationale est quidem, sed ex illa rationali nostrae mentis substantia qua subhaeremus intellegibili atque incommutabili ueritati tamquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non inuentum est uiro adiutorium simile illi nisi de illo detractum in coniugium formaretur, ita menti nostrae qua supernam et internam consulimus ueritatem nullum est ad usum rerum corporalium quantum naturae hominis sat est simile adiutorium ex animae partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo quiddam rationale nostrum non ad unitatis diuortium separatum sed in auxilium societatis quasi deriuatum in sui operis dispertitur officio. Et sicut una caro est duorum in masculo et femina, sic intellectum nostrum et actionem, uel consilium et exsecutionem, uel rationem et appetitum rationalem, uel si quo alio modo significatius dici possunt, una mentis natura complectitur ut quemadmodum de illis dictum est: Erunt duo in carne una, sic his dici possit: 'Duo in mente una.' [IV 4] Cum igitur disserimus de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo quae commemoraui nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus trintatem, in tota quaerimus non separantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum ut tertium aliquid iam quaeramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita trinitatem reperiri opus est ut si desit actio temporalium cui operi necessarium sit adiutorium propter quod ad haec inferiora administranda deriuetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente trinitas inueniatur, et facta iam ista distributione in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum non solum trinitas sed etiam imago dei; in hoc autem quod deriuatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago dei possit inueniri.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
