Latin
12.1.6 to 12.1.7
Augustine, De Trinitate 12.1.6-7
Not analysed yet
[VI 6] Non ergo propterea respuimus istam sententiam quia timemus sanctam et inuiolabilem atque incommutabilem caritatem tamquam coniugem dei patris de illo exsistentem sed non sicut prolem ad gignendum uerbum per quod facta sunt omnia cogitare, sed quia eam falsam diuina scriptura euidenter ostendit. Dixit enim deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; paulo post autem dictum est: Et fecit deus hominem ad imaginem dei. Nostram certe quia pluralis est numerus non recte diceretur si homo ad unius personae imaginem fieret siue patris siue filii siue spiritus sancti, sed quia fiebat ad imaginem trinitatis propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus autem ne in trinitate credendos arbitraremur tres deos cum sit eadem trinitas unus deus: Et fecit, inquit, deus hominem ad imaginem dei, pro eo ac si diceret, ad imaginem suam. [7] Sunt enim tales usitatae in illis litteris locutiones quas nonnulli, etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter aduertunt ut putent ita dictum, Fecit deus ad imaginem dei, quasi diceretur, 'Fecit pater ad imaginem filii,' sic uolentes asserere in scripturis sanctis deum dictum etiam filium quasi desint alia uerissima et manifestissima documenta ubi non solum deus sed etiam uerus deus dictus est filius. In hoc enim testimonio dum aliud soluere intendunt sic se implicant ut expedire non possint. Si enim pater fecit ad imaginem filii ita ut non sit homo imago patris sed filii, dissimilis est patri filius. Si autem pia fides docet, sicuti docet, filium esse ad aequalitatem essentiae similem patri, quod ad similitudinem filii factum est necesse est etiam ad similitudinem patris factum sit. Deinde si hominem pater non ad suam sed ad filii fecit imaginem, cur non ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem 'tuam,' sed ait, nostram, nisi quia trinitatis imago fiebat in homine ut hoc modo esset homo imago unius ueri dei quia ipsa trinitas unus uerus deus est?