# De Trinitate 12.1.8-9

Augustine, De Trinitate, 12.1.8 to 12.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/12.1.8

Locutiones autem sunt innumerabiles tales in scripturis, sed has protulisse suffecerit. Est in psalmis ita dictum: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini est salus. Et iterum: A te, inquit, eruar a temptatione, et in deo meo transgrediar murum quasi alteri dixerit, A te eruar a temptatione. Et iterum: Populi sub te cadent in corde inimicorum regis ac si diceret, in corde inimicorum 'tuorum'; ei quippe regi dixerat, in est, domino Iesu Christo, Populi sub te cadent, quem regem intellegi uoluit cum diceret, in corde inimicorum regis. Rarius ista in noui testamenti litteris inueniuntur, sed tamen ad romanos apostolus: De filio suo, inquit, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri tamquam de alio supra diceret. Quid est enim filius dei praedestinatus ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, nisi idem Iesus Christus qui praedestinatus est filius dei? Ergo quomodo hic cum audimus filius dei in uirtute Iesu Christi, aut filius dei secundum spiritum sanctificationis Iesu Christi, aut filius dei ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, cum dici potuisset usitate, in uirtute 'sua,' aut secundum spiritum sanctificationis 'suae,' aut ex resurrectione mortuorum 'eius' uel mortuorum 'suorum,' non cogimur intellegere aliam personam sed unam eandemque scilicet filii dei domini nostri Iesu Christi; ita cum audimus: Fecit deus hominem ad imaginem dei, quamuis posset usitatius dici, ad imaginem suam, non tamen cogimur aliam personam intellegere in trinitate, sed ipsam unam eandemque trinitatem qui est unus deus, ad cuius imaginem factus est homo. [8] Quae cum ita sint, si eandem trinitatis imaginem non in uno sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non erat ergo ad imaginem dei factus homo antequam uxor ei fieret et antequam filium propagarent quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis: 'Iam trinitas erat quia etsi nondum forma propria, iam tamen originali natura et mulier erat in latere uiri et filius in lumbis patris'? Cur ergo cum scriptura dixisset: Fecit deus hominem ad imaginem dei, contexuit dicens: Fecit eum masculum et feminam, fecit eos et benedixit eos (uel si ita distinguendum est: Et fecit deus hominem, ut deinde inferatur ad imaginem dei fecit eum, et tertia subiunctio sit masculum et feminam fecit eos; quidam enim timuerunt dicere: Fecit eum masculum et feminam ne quasi monstrosum aliquid intellegeretur sicuti sunt quos hermaphroditos uocant, cum etiam sic non mendaciter possit intellegi utrumque in numero singulari propter id quod dictum est: Duo in carne una)? Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura hominis ad imaginem dei facta praeter masculum et feminam non commemorat scriptura? Ad implendam quippe imaginem trinitatis debuit addere et filium, quamuis adhuc in lumbis patris constitutum sicut mulier erat in latere. An forte iam facta erat et mulier, et scriptura breui complexione constrinxerat quod postea quemadmodum sit factum diligentius explicaret, et propterea filius commemorari non potuit quia nondum erat natus? Quasi et hoc non poterat ea breuitate complecti spiritus suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de uiri latere assumptam suo postmodum loco narrauit et tamen hic eam nominare non praetermisit.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
