# De Trinitate 13.1.16-17

Augustine, De Trinitate, 13.1.16 to 13.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/13.1.16

[VI 9] Cum ergo ex his duobus beata uita constet atque omnibus nota, omnibus cara sit, quid putamus esse causae cur horum duorum quando utrumque non possunt, magis eligant homines ut omnia quae uolunt habeant quam ut omnia bene uelint etiamsi non habeant? An ipsa est prauitas generis humani ut cum eos non lateat nec illum beatum esse qui quod uult non habet nec illum qui quod male uult habet, sed illum qui et habet quaecumque uult bona et nulla uult male, ex his duobus quibus beata uita perficitur quando utrumque non datur, id eligatur potius unde magis a beata uita receditur (longius quippe ab illa est quicumque adipiscitur male concupita quam qui non adipiscitur concupita), cum potius eligi debuerit uoluntas bona atque praeponi etiam non adepta quae appetit? Propinquat enim beato qui bene uult quaecumque uult, et quae adeptus cum fuerit beatus erit. Et utique non mala sed bona beatum faciunt quando faciunt. Quorum bonorum habet aliquid iam idque non parui aestimandum, eam ipsam scilicet uoluntatem bonam, qui de bonis quorum capax est humana natura, non de ullius mali perpetratione uel adeptione gaudere desiderat, et bona qualia et in hac misera uita esse possunt prudenti, temperanti, forti, et iusta mente sectatur et quantum datur assequitur ut etiam in malis sit bonus, et finitis malis omnibus atque impletis bonis omnibus sit beatus. [VII 10] Ac per hoc in ista mortali uita erroribus aerumnisque plenissima praecipue fides est necessaria qua in deum creditur. Non enim quaecumque bona maximeque illa quibus quisque fit bonus et illa quibus fiet beatus, unde nisi a deo in hominem ueniant et homini accedant inueniri potest. Cum autem ex hac uita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est uentum fuerit ad beatam, tunc erit uere quod nunc esse nullo modo potest ut sic homo uiuat quomodo uult. Non enim uolet male uiuere in illa felicitate aut uolet aliquid quod deerit aut deerit quod uoluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit, et summus deus summum bonum erit atque ad fruendum amantibus praesto erit, et quod est omnino beatissimum ita semper fore certum erit.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
