# De Trinitate 13.1.18-19

Augustine, De Trinitate, 13.1.18 to 13.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/13.1.18

Nunc uero fecerunt quidem sibi philosophi sicut eorum cuique placuit uitas beatas suas ut quasi propria uirtute possent quod communi mortalium conditione non poterant, sic scilicet uiuere ut uellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse nisi habendo quod uellet et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque uitam qua delectatur et ideo beatam uocat uellet sic esse in sua potestate ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis uult pati molestias quas fortiter toleret, quamuis eas uelit possitque tolerare si patitur? Quis uelit in tormentis uiuere etiam qui potest in eis per patientiam tenendo iustitiam laudabiliter uiuere? Transitura cogitauerunt haec mala qui ea pertulerunt uel cupiendo habere uel timendo amittere quod amabant, siue nequiter siue laudabiliter. Nam multi per transitoria mala ad permansura bona fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt etiam cum sunt in transitoriis malis per quae ad bona non transitura perueniunt. Sed qui spe beatus est nondum beatus est. Exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui uero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus ueraciter sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est quia miserior esset si et impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur quae nollet pati in suo corpore, ne tunc quidem beatus habendus est quoniam non uiuit ut uult. Vt enim alia omittam quae corpore inlaeso ad animi pertinent offensiones sine quibus uiuere uellemus et sunt innumerabilia, uellet utique si posset ita saluum atque incolume habere corpus et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate aut in ipsius incorruptione corporis; quod quia non habet ac pendet incerto, profecto non uiuit ut uult. Quamuis enim per fortitudinem sit paratus excipere et aequo ferre animo quidquid aduersitatis acciderit, mauult tamen ut non accidat et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque ut quantum in ipso est alterum optet, alterum uitet, et si quod uitat incurrerit, ideo uolens ferat quia fieri non potuit quod uolebat. Ne opprimatur ergo sustinet, sed premi nollet. Quomodo ergo uiuit ut uult? An quia ulens fortis est ad ferenda quae nollet inlata? Ideo igitur id uult quod potest quoniam quod uult non potest. Haec est tota, utrum ridenda an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium gloriantium se uiuere ut uolunt quia uolentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim aiunt quod sapienter dixit Terentius: Quoniam non potest id fieri quod uis, Id uelis quod possis. Commode hoc dictum esse quis negat? Sed consilium est datum misero ne esset miserior. Beato autem quales se esse omnes uolunt non recte nec uere dicitur, non potest fieri quod uis. Si enim beatus est, quidquid uult fieri potest quia non uult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis huius haec uita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur quia sine immortalitate non potest esse.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
