Latin
13.1.21 to 13.1.23
Augustine, De Trinitate 13.1.21-23
Not analysed yet
Deinde quomodo erit uera illa tam perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines uelle, si ipsi qui iam beati sunt beati esse nec nolunt nec uolunt? Aut si uolunt ut ueritas clamat, ut natura compellit cui summe bonus et immutabiliter beatus creator hoc indidit, si uolunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi uiuentes beati esse possunt; nolunt igitur perire quod uiuunt. Immortales ergo esse uolunt quicumque uere beati uel sunt uel esse cupiunt. Non autem uiuit beate cui non adest quod uult; nullo modo igitur esse poterit uita ueraciter beata nisi fuerit sempiterna. [12] Hanc utrum capiat humana natura quam tamen desiderabilem confitetur non parua quaestio est. Sed si fides adsit quae inest eis quibus dedit potestatem Iesus filios dei fieri, nulla quaestio est. [IX] Humanis quippe argumentationibus haec inuenire conantes uix pauci magno praediti ingenio abundantes otio doctrinisque subtilissimis eruditi ad indagandam solius animae immortalitatem peruenire potuerunt. Cui tamen animae beatam uitam non inuenerunt stabilem, id est ueram. Ad miserias eam quippe uitae huius etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore conlocandam putarunt talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant, quod hic longum est demonstrare sed in libro duodecimo de ciuitate dei satis a nobis est quantum arbitror explicatum. Fides autem ista totum hominem immortalem futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc uere beatum non argumentatione humana sed diuina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in euangelio quod Iesus dederit potestatem filios dei fieri his qui receperunt eum, et quid sit recepisse eum breuiter fuisset expositum dicendo credentibus in nomine eius, quoque modo filii dei fierent esset adiunctum, quia non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt, ne ista hominum quam uidemus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret ilico annexum est, Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis, ut a contrario suaderetur quod incredibile uidebatur. Si enim natura dei filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius (hoc est enim, uerbum caro factum est et habitauit in hominibus), quanto est credibilius natura filios hominis gratia dei fieri dei filios et habitare in deo in quo solo et de quo solo esse possint beati participes immortalitatis eius effecti, propter quod persuadendum dei filius particeps nostrae mortalitatis effectus est?