# De Trinitate 13.1.26-27

Augustine, De Trinitate, 13.1.26 to 13.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/13.1.26

Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos dei; et quos prius iustificatos in sanguine Iesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem filii dei; et quos prius saluos ab ira per ipsum, eos postea saluos in uita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus ut inimici essemus dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos dei duobus identidem nominibus appellauit, uno uelut mitissimo, alio plane atrocissimo dicens: Si enim Christus cum infirmi essemus adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est. Quos infirmos eosdem impios nuncupauit. Leue aliquid uidetur infirmitas, sed aliquando talis est ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet, qui est hebraice Iesus, graece *soter, nostra autem locutione saluator. Quod uerbum latina lingua antea non habebat, sed habere poterat sicut potuit quando uoluit. Haec autem apostoli sententia praecedens ubi ait: Adhuc cum infirmi essemus iuxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos dei, tamquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos dei referens ad impios. [XI 15] Sed quid est iustificati in sanguine ipsius? Quae uis est huius sanguinis obsecro ut in eo iustificentur credentes? Et quid est reconciliati per mortem filii eius? Itane uero cum irasceretur nobis deus pater uidit mortem filii sui pro nobis et placatus est nobis? Numquid ergo filius eius usque adeo nobis iam placatus erat ut pro nobis etiam dignaretur mori, pater uero usque adeo adhuc irascebatur ut nisi filius pro nobis moreretur non placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor gentium: Quid ergo, inquit, dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? Numquid nisi iam placatus esset pater proprio filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne uidetur haec illi uelut aduersa esse sententia? In illa moritur pro nobis filius, et reconciliatur nobis pater per eius mortem; in hac autem tamquam prior nos dilexerit pater, ipse propter nos filio non parcit, ipse pro nobis eum tradit ad mortem. Sed uideo quod et antea pater dilexit nos non solum antequam pro nobis filius moreretur, sed antequam conderet mundum ipso teste apostolo qui dicit: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. Nec filius patre sibi non parcente pro nobis uelut inuitus est traditus quia et de ipso dictum est: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Omnia ergo simul et pater et filius et amborum spiritus pariter et concorditer operantur. Tamen iustificati sumus in Christi sanguine et reconciliati sumus deo per mortem filii eius, et quomodo id factum sit ut potero etiam hic quantum satis uidebitur explicabo.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
