# De Trinitate 13.1.37-38

Augustine, De Trinitate, 13.1.37 to 13.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/13.1.37

[XVII 22] Sunt et alia multa quae in Christi incarnatione, quae superbis displicet, salubriter intuenda atque cogitanda sunt. Quorum est unum quod demonstratum est homini quem locum haberet in rebus quas deus condidit quandoquidem sic deo coniungi potuit humana natura ut ex duabus substantiis fieret una persona ac per hoc iam ex tribus, deo, anima et carne, ut superbi illi maligni spiritus qui se ad decipiendum quasi ad adiuuandum medios interponunt non ideo se audeant homini praeponere quia non habent carnem maxime quia et mori in eadem carne dignatus est ne ideo illi tamquam deos se coli persuadeant quia uidentur esse immortales. Deinde ut gratia dei nobis sine ullis praecedentibus meritis in homine Christo commendaretur quia nec ipse ut tanta unitate uero deo coniunctus una cum illo persona filius dei fieret ullis est praecedentibus meritis assecutus, sed ex quo esse homo coepit, ex illo est et deus, unde dictum est: Verbum caro factus est. Est etiam illud ut superbia hominis quae maximo impedimento est ne inhaereatur deo per tantam dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam longe recesserit a deo, quod illi ualeat ad medicinalem dolorem, quando per talem mediatorem redit qui hominibus et deus diuinitate subuenit et homo infirmitate conuenit. Quod autem maius obedientiae nobis praeberetur exemplum qui per inobedientiam perieramus quam deo patri deus filius obediens usque ad mortem crucis? Quid praemium ipsius obedientiae ubi ostenderetur melius quam in carne tanti mediatoris quae ad uitam resurrexit aeternam? Pertinebat etiam ad iustitiam bonitatemque creatoris ut per eandem rationalem creaturam superarretur diabolus quam se superasse gaudebat, et de ipso genere uenientem quod genus origine uitiata per unum tenebat uniuersum. [XVIII 23] Poterat enim utique deus hominem aliunde suscipere in quo esset mediator dei et hominum, non de genere illius Adam qui peccato suo genus obligauit humanum, sicut ipsum quem primum creauit non de genere creauit alicuius. Poterat ergo uel sic uel alio quo uellet modo creare unum alium de quo uinceretur uictor prioris, sed melius iudicauit et de ipso quod uictum fuerat genere assumere hominem deus per quem generis humani uinceret inimicum, et tamen ex uirgine cuius conceptum spiritus non caro, fides non libido praeuenit. Nec interfuit carnis concupiscentia per quam seminantur et concipiuntur ceteri qui trahunt originale peccatum, sed ea penitus remotissima credendo non concumbendo sancta est fecundata uirginitas ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis tantummodo generis non et criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione uitiata natura sed omnium talium uitiorum sola medicina. Nascebatur, inquam, homo nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato qui nasci non possent sine peccato. Quamuis enim carnali concupiscentia quae inest genitalibus membris bene utatur castitas coniugalis, habet tamen motus non uoluntarios quibus ostendit uel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse uel non talem fuisse si fuit ut aliquando resisteret uoluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus ut repugnans legi mentis etiam si nulla est causa generandi stimulos ingerat coeundi, ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo frenetur, quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum neque illa felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino quando concipiebatur uirginis partus in quo nihil morte dignum fuerat inuenturus, et eum tamen occisurus auctor mortis auctoris uitae morte uincendus. Victor primi Adam et tenens genus humanum uictus a secundo Adam et amittens genus christianum liberatum ex humano genere ab humano crimine per eum qui non erat in crimine, quamuis esset ex genere, ut deceptor ille ab eo uinceretur genere quod uicerat crimine. Et hoc ita gestum est ut homo non extollatur, sed qui gloriatur in domino glorietur. Qui enim uictus est homo tantum erat, et ideo uictus est quia superbe deus esse cupiebat; qui autem uicit et homo et deus erat, et ideo sic uicit natus ex uirgine quia deus humiliter, non quomodo alios sanctos regebat illum hominem, sed gerebat. Haec tanta dei dona et si qua alia sunt quae de hac re nobis et quaerere nunc et disserere longum est nisi uerbum caro fieret, nulla essent.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
