# De Trinitate 13.1.41-42

Augustine, De Trinitate, 13.1.41 to 13.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/13.1.41

Beatos esse se uelle omnium hominum est, nec tamen omnium est fides qua cor mundante ad beatitudinem peruenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes uolunt ad illam tendendum sit quam no potest esse qui nolit. Beatos esse se uelle omnes in corde suo uident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conicit alieno; denique omnes id uelle nos nouimus. Multi uero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes uolunt, id est beatus, nullus esse aliter possit; uolunt tamen etiam immortales esse si possint, sed non credendo quod possint non ita uiuunt ut possint. Necessaria est ergo fides ut beatitudinem consequamur omnibus humanae naturae bonis, id est et animi et corporis. Haec autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis non moriturus ulterius, nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu per remissionem peccatorum, in cuius diaboli partibus necesse est esse miseram uitam eandemque perpetuam, quae mors potius est dicenda quam uita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro sicut potui pro spatio temporis disputaui, cum iam et in quarto libro huius operis multa de hac dixerim, sed ibi propter aliud, hic propter aliud; ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a patre sit missus propter eos qui dicunt eum qui misit et eum qui missus est aequales natura esse non posse; hic autem ad distinguendam actiuam scientiam a contemplatiua sapientia. [26] Placuit quippe uelut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quandam sui cuiusque generis trinitatem sicut prius apud exteriorem quaesiuimus ut ad illam trinitatem quae deus est pro nostro modulo, si tamen uel hoc possumus, saltem in aenigmate et per speculum contuendam exercitatiore in his inferioribus rebus mente ueniamus. Huius igitur uerba fidei quisquis in solis uocibus memoriae commendauerit nesciens quid significent (sicut solent qui graece nesciunt uerba graeca tenere memoriter, uel latina similiter uel cuiusque alterius linguae, qui eius ignari sunt), nonne habent quandam in suo animo trinitatem quia et in memoria sunt illi uerborum soni etiam quando inde non cogitat, et inde formatur acies recordationis eius quando de his cogitat, et uoluntas recordantis atque cogitantis utrumque coniungit? Nullo modo tamen dixerimus istum cum hoc agit secundum trinitatem interioris hominis agere sed potius exterioris quia id solum meminit et quando uult quantum uult intuetur quod ad sensum corporis pertinet qui uocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines uersat. Si autem quod uerba illa significant teneat et recolat, iam quidem aliquid interioris hominis agit, sed nondum dicendus uel putandus est uiuere secundum interioris hominis trinitatem si ea non diligit quae ibi praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare ut falsa esse existimans conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa quae ibi coniungit ea quae memoria tenebantur et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt implet quidem aliquam trinitatem cum ipsa sit tertia, sed non secundum eam uiuitur quando illa quae cogitantur uelut falsa non placent. Cum autem uera esse creduntur et quae ibi diligenda sunt diliguntur, iam secundum trinitatem interioris hominis uiuitur; secundum hoc enim uiuit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur sed tantum creduntur? Iam quaestio ista tractata est in superioribus libris, et inuentum neminem diligere quod penitus ignorat; ex his autem quae nota sunt diligi quando diligi dicuntur ignota.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
