Latin
13.1.43 to 13.1.44
Augustine, De Trinitate 13.1.43-44
Not analysed yet
Nunc librum istum ita claudimus ut admoneamus quod iustus ex fide uiuit, quae fides per dilectionem operatur ita ut uirtutem quoque ipsae quibus prudenter, fortiter, temperanter, iusteque uiuitur omnes ad eandem referantur fidem; non enim aliter uerae poterunt esse uirtutes. Quae tamen in hac uita non ualent tantum ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum, quae non fit nisi per eum qui sanguine suo uicit principem peccatorum. Ex hac fide et tali uita quaecumque notiones sunt in animo fidelis hominis cum memoria continentur et recordatione inspiciuntur et uoluntati placent, reddunt quandam sui generis trinitatem. Sed imago dei de qua in eius adiutorio post loquemur nondum in ipsa est, quod tunc melius apparebit cum demonstratum fuerit ubi sit, quod in futuro uolumine lector exspectet. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page