# De Trinitate 13.1.9-11

Augustine, De Trinitate, 13.1.9 to 13.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/13.1.9

[III 6] Est quaedam sane eiusdem naturae uiuentis et ratione utentis tanta conspiratio ut cum lateat alterum quid alter uelit, nonnullae sint tamen uoluntatem omnium etiam singulis notae, et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus uelit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes uelint. Vnde illa cuiusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent et quid uellent omnes aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione maior multitudo conflueret suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhebetur: Vili uultis emere et caro uendere. In quo dicto leuissimi scenici omnes tamen conscientias inuenerunt suas, eique uera ante oculos omnium constituta et tamen improuisa dicenti admirabili fauore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium uoluntatem se esse dicturum nisi quia latent hominem aliorum hominum uoluntates? Sed numquid latuit ista istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa nisi quia sunt quaedam quae non inconuenienter in aliis de se quisque coniciat compatiente uel conspirante uitio seu natura? Sed aliud est uidere uoluntatem suam, aliud quamuis certissima coniectura conicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam uiderim oculis meis, de illo uero nihil nouerim nisi quod aliis testibus credidi. Et mimus quidem ille uel se ipsum intuendo uel alios quoque experiendo uili uelle emere et caro uendere omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam reuera uitium est, potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam uel alicuius alterius uitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam qua huic resistat et uincat. Nam scio ipse hominem cum uenalis codex ei fuisset oblatus pretiique eius ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret uenditorem, iustum pretium quod multo amplius erat nec opinanti dedisse. Quid si etiam sit quisquam tanta nequitia possessus ut uili uendat quae dimiserunt parentes et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries, et si quaerantur tales reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant qui nequitia maiore quam theatrica propositione uel pronuntiationi theatricae insultent magno pretio stupra emendo, paruo autem rura uendendo. Largitionis etiam gratia nouimus quosdam emisse frumenta carius et uilius uendidisse suis ciuibus. Illud etiam quod uetus poeta dixit Ennius:

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
