# De Trinitate 14.1.32-33

Augustine, De Trinitate, 14.1.32 to 14.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/14.1.32

[16] Est igitur natura non facta quae fecit omnes ceteras magnas paruasque naturas eis quas fecit sine dubitatione praestantior, ac per hoc hac etiam de qua loquimur rationali et intellectuali quae hominis mens est ad eius qui eam fecit imaginem facta. Illa autem ceteris natura praestantior deus est, et quidem non longe positus ab unoquoque nostrum sicut apostolus dicit adiungens: In illo enim uiuimus et mouemur et sumus. Quod si secundum corpus diceret, etiam de isto corporeo mundo posset intellegi. Nam et in illo secundum corpus uiuimus et mouemur et sumus. Vnde secundum mentem quae facta est ad eius imaginem debet hoc accipi excellentiore quodam eodemque non uisibili sed intellegibili modo. Nam quid non est in ipso de quo diuine scriptum est: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia? Proinde si in ipso sunt omnia, in quo tandem possunt uiuere quae uiuunt et moueri quae mouentur nisi in quo sunt? Non tamen omnes cum illo sunt eo modo quo ei dictum est: Ego semper tecum, nec ipse cum omnibus eo modo quo dicimus: 'Dominus uobiscum.' Magna itaque hominis miseria est cum illo non esse sine quo non potest esse. In quo enim est procul dubio sine illo non est, et tamen si eius non meminit eumque non intellegit neque diligit, cum illo non est. Quod autem quisque penitus obliuiscitur nec commoneri eius utique potest. [XIII 17] De uisibilibus rebus ad hanc rem sumamus exemplum. Dicit tibi quispiam quem non recognoscis: 'Nosti me,' et ut commoneat dicit ubi, quando, quomodo tibi innotuerit. Omnibusque adhibitis signis quibus in memoriam reuoceris si non recognoscis, ita iam oblitus es ut omnis illa notitia penitus deleta sit animo, nihilque aliud restet nisi aut credas ei qui tibi hoc dicit quod aliquando eum noueras, aut ne hoc quidem si fide dignus tibi esse qui loquitur non uidetur. Si autem reminisceris, profecto redis in memoriam tuam et in ea inuenis quod non fuerat penitus obliuione deletum.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
