# De Trinitate 15.1.28-29

Augustine, De Trinitate, 15.1.28 to 15.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/15.1.28

[IX 15] Haec dicta sunt propter quod ait apostolus nunc per speculum nos uidere. Quia uero addidit in aenigmate, multis hoc incognitum est qui eas litteras nesciunt in quibus est doctrina quaedam de locutionum modis quos graeci 'tropos' uocant eoque graeco uocabulo etiam nos utimur pro latino. Sicut enim 'schemata' usitatius dicimus quam 'figuras' ita usitatius 'tropos' quam 'modos.' Singulorum autem modorum siue troporum nomina ut singulis singula referantur difficillimum est et insolentissimum latine enuntiare. Vnde quidam interpretes nostri quod ait apostolus, quae sunt in allegoria, nolentes graecum uocabulum ponere circumloquendo interpretati sunt dicentes, 'quae sunt aliud ex alio significantia.' Huius autem tropi, id est allegoriae, plures sunt species in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis omnes etiam species complectatur necesse est. Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est, ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid est ergo allegoria nisi tropus ubi ex alio aliud intellegitur, quale illud est ad thessalonicenses: Itaque non dormiamus sicut et ceteri sed uigilemus et sobrii simus. Nam qui dormiunt nocte dormiunt, et qui inebriantur nocte ebrii sunt; nos autem qui diei sumus sobrii simus? Sed haec allegoria non est aenigma. Nam nisi multum tardis iste sensus in promptu est. Aenigma est autem ut breuiter explicem obscura allegoria sicuti est: Sanguisugae tres erant filiae, et quaecumque similia. Sed ubi allegoriam nominauit apostolus non in uerbis eam reperit sed in facto cum ex duobus filiis Abrahae, uno de ancilla, altero de libera, quod non dictum sed etiam factum fuit duo testamenta intellegenda monstrauit. Quod antequam exponeret obscurum fuit. Proinde allegoria talis, quod est generale nomen, posset specialiter aenigma nominari.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
