# De Trinitate 15.1.32-33

Augustine, De Trinitate, 15.1.32 to 15.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/15.1.32

[X 17] Sed nunc de his loquamur quae nota cogitamus et habemus in notitia etiam si non cogitemus, siue ad contemplatiuam scientiam pertineant quam proprie sapientiam, siue ad actiuam quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius et imago dei una. Cum uero de inferiore distinctius et seorsus agitur tunc non est uocanda imago dei quamuis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius trinitatis, quod in tertio decimo uolumine ostendimus. Nunc ergo simul de uniuersa scientia hominis loquimur in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota, quae utique uera sunt alioquin nota non essent. Nemo enim falsa nouit nisi cum falsa esse nouit. Quod si nouit, uerum nouit; uerum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus et nota sunt nobis etiam si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere uelimus, nisi cogitata non possumus. Nam etsi uerba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat. Vnde illud est in libro sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Exposuit enim quid sit, dixerunt apud se, cum addidit cogitantes. Huic simile est in euangelio quod quidam scribae cum audissent a domino dictum paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccato tua. Dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quid est enim, Dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Vtquid cogitatis mala in cordibus uestris? Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? Vt cognouit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus uestris? Quale est in libro sapientiae, dixerunt cogitantes, tale hic est, cogitauerunt dicentes. Et illic enim et hic ostenditur intra se atque in corde suo dicere id esse cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis: Quid cogitatis? Et de illo diuite cuius uberes fructus ager attulit ait ipse dominus: Et cogitabat intra se dicens.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
