Latin
15.1.34 to 15.1.35
Augustine, De Trinitate 15.1.34-35
Not analysed yet
[18] Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis ubi et os esse dominus ostendit cum ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Vna sententia duo quaedam hominis ora complexus est, unum corporis, alterum cordis. Nam utique unde illi hominem putauerant inquinari in os intrat corporis; unde autem dominus dixit inquinari hominem de cordis ore procedit. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et uos, inquit, sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat in uentrem uadit et in secessum emittitur? Hic certe apertissime demonstrauit os corporis. At in eo quod sequitur os cordis ostendens: Quae autem procedunt, inquit, de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, et cetera. Quid hac expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutiones cordis esse cogitationes ideo non sunt etiam uisiones exortae de notitiae uisionibus quando uerae sunt. Foris enim cum per corpus haec fiunt aliud est locutio, aliud uisio; intus autem cum cogitamus utrumque unum est. Sicut auditio et uisio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud uidere et audire. Ac per hoc cum locutio foris non uideatur sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hoc est cogitationes, uisas dixit a domino sanctum euangelium, non auditas. Dixerunt, inquit, intra se: Hic blasphemat, deinde subiunxit: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum. Vidit ergo quod dixerunt. Vidit enim cogitatione sua cogitationes eorum quas illi soli se putabant uidere. [19] Quisquis igitur potest intellegere uerbum non solum antequam sonet, uerum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione uoluantur (hoc est enim quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium quarum nostra latina est), quisquis, inquam, hoc intellegere potest iam potest uidere per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam uerbi illius similitudinem de quo dictum est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum.