# De Trinitate 15.1.40-41

Augustine, De Trinitate, 15.1.40 to 15.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/15.1.40

Animaduertenda est in hoc aenigmate etiam ista uerbi dei similitudo quod sicut de illo uerbo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, ubi deus per unigenitum uerbum suum praedicatur uniuersa fecisse, ita hominis opera nulla sunt quae non prius dicantur in corde. Vnde scriptum est: Initium omnis operis uerbum. Sed etiam hic cum uerum uerbum est, tunc est initium boni operis. Verum autem uerbum est cum de scientia bene operandi gignitur ut etiam ibi seruetur: Est, est; non, non, ut si est in ea scientia qua uiuendum est, sit et in uerbo per quod operandum est; si non, non; alioquin mendacium erit uerbum tale, non ueritas, et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine uerbi nostri similitudo uerbi dei quia potest esse uerbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat uerbum sicut uerbum dei potuit esse nulla exsistente creatura; creatura uero nulla esse posset nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque non deus pater, non spiritus sanctus, non ipsa trinitas, sed solus filius quod est uerbum dei caro factum est quamuis trinitate faciente, ut sequente atque imitante uerbo nostro eius exemplum recte uiueremus, hoc est nullum habentes in uerbi nostri uel contemplatione uel operatione mendacium. Verum haec huius imaginis est quandoque futura perfectio. Ad haec consequendam nos erudit magister bonus fide christiana pietatisque doctrina ut reuelata facie a legis uelamine quod est umbra futurorum gloriam domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eandem imaginem transformemur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu secundum superiorem de his uerbis disputationem. [21] Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renouata similes deo erimus quoniam uidebimus eum non per speculum sed sicuti est, quod dicit Paulus apostolus, facie ad faciem. Nunc uero in hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine quanta sit etiam dissimilitudo quis potest explicare? Attingam tamen aliqua ut ualeo quibus id possit aduerti.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
