# De Trinitate 15.1.59-60

Augustine, De Trinitate, 15.1.59 to 15.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate/15.1.59

[26] Quamobrem cum tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo dei et uerbi dei in qua tamen nonnulla similitudo comperta est, illud quoque fatendum est quod etiam cum similes ei erimus quando eum uidebimus sicuti est (quod utique qui dixit hanc procul dubio quae nunc est dissimilitudinem attendit), nec tunc natura illi erimus aequales. Semper enim natura minor est faciente quae facta est. Et tunc quidem uerbum nostrum non erit falsum quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non erunt uolubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu uidebimus. Tamen cum et hoc fuerit, si et hoc fuerit, formata erit creatura quae formabilis fuit ut nihil iam desit eius formae ad quam peruenire deberet; sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati ubi non formabile aliquid formatum uel reformatum est sed forma. Neque informis neque formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia. [XVII 27] Satis de patre et filio quantum per hoc speculum atque in hoc aenigmate uidere potuimus locuti sumus. Nunc de spiritu sancto quantum deo donante uidere conceditur disserendum est. Qui spiritus sanctus secundum scripturas sanctas nec patris est solius nec filii solius sed amborum, et ideo communem qua inuicem se diligunt pater et filius nobis insinuat caritatem. Vt autem nos exerceret sermo diuinus non res in promptu sitas sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas maiore studio fecit inquiri. Non itaque dixit scriptura: 'Spiritus sanctus caritas est,' quod si dixisset non paruam partem quaestionis istius abstulisset, sed dixit: Deus caritas est, ut incertum sit et ideo requirendum utrum deus pater sit caritas, an deus filius, an deus spiritus sanctus, an deus ipsa trinitas. Neque enim dicturi sumus non propterea deum dictam esse caritatem quod ipsa caritas sit ulla substantia quae dei digna sit nomine, sed quod donum sit dei sicut dictum est deo: Quoniam tu es patientia mea. Non utique propterea dictum est quia dei substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est sicut alibi legitur: Quoniam ab ipso est patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit scripturarum ipsa locutio. Tale est enim tu es patientia mea quale est domine, spes mea et deus meus misericordia mea et multa similia. Non est autem dictum 'domine, caritas mea' aut 'tu es caritas mea' aut 'deus, caritas mea,' sed ita dictum est: Deus caritas est sicut dictum est: Deus spiritus est. Hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quidquam possumus dicere.

---

Augustine, DE TRINITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
