Latin
Book 15
Augustine, De Trinitate 15.1.67
Not analysed yet
[XIX 33] An et hoc probandum est donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in euangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Qui credit in me sicut dicit scriptura flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. Porro euangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Vnde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum spiritum potauimus. Vtrum autem donum dei sit appellata aqua ista quod est spiritus sanctus hoc quaeritur. Sed sicut hic inuenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita inuenimus alibi in ipso euangelio hanc aquam dei donum appellatam. Nam dominus idem quando cum samaritana muliere ad puteum loquebatur cui dixerat: Da mihi bibere, cum illa respondisset quod iudaei non couterentur samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Vnde ergo habes aquam uiuam? ,et cetera. Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Quia ergo haec aqua uiua sicut euangelista exposuit spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est de quo hic dominus ait: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. Nam quod ibi ait: Flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, hoc in isto loco: Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in uitam aeternam.