Latin
15.1.86 to 15.1.87
Augustine, De Trinitate 15.1.86-87
Not analysed yet
[XXVI] Deinde in illa summa trinitate quae deus est interualla temporum nulla sunt per quae possit ostendi aut saltem requiri utrum prius de patre natus sit filius et postea de ambobus processerit spiritus sanctus quoniam scriptura sancta spiritum eum dicit amborum. Ipse est enim de quo dicit apostolus: Quoniam autem estis filii, misit deus spiritum filii sui in corda nostra, et ipse est de quo dicit idem filius: Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Et multis aliis diuinorum eloquiorum testimoniis comprobatur patris et filii esse spiritum qui proprie dicitur in trinitate spiritus sanctus, de quo item dicit ipse filius: Quem ego mitto uobis a patre, et alio loco: Quem mittet pater in nomine meo. De utroque autem procedere sic docetur quia ipse filius ait: De patre procedit, et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflauit et ait: Accipite spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est uirtus quae de illo exibat sicut legitur in euangelio, et sanabat omnes. [46] Quid uero fuerit causae ut post resurrectionem suam et in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ego existimo quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae. Hoc significans dominus Iesus bis dedit spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. Et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum datum cum insufflasset Iesus de quo mox ait: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post dies decem quam dominus ascendit in caelum.